PANEGYRICVS DE SEXTO CONSVLATV HONORII AVGVSTI. Claudii Claudiani PRAEFATIO Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno, --Pectore sopito reddit amica quies. Venator defessa toro cum membra reponit, --Mens tamen ad silvas et sua lustra redit. 5Iudicibus lites, aurigae somnia currus --Vanaque nocturnis meta cavetur equis. Furto gaudet amans, permutat navita merces --Et vigil elapsas quaerit avarus opes Blandaque largitur frustra sitientibus aegris 10--Inriguus gelido pocula fonte sopor. Me quoque Musarum studium sub nocte silenti --Artibus adsuetis sollicitare solet. Namque poli media stellantis in arce videbar --Ante pedes summi carmina ferre Iovis; 15Vtque favet somnus, plaudebant numina dictis --Et circumfusi sacra corona chori. Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus: --Hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat. Quam laetum post bella Iovem susceperat aether 20--Phlegraeae referens praemia militiae! Additur ecce fides nec me mea lusit imago, --Inrita nec falsum somnia misit ebur. En princeps, en orbis apex aequatus Olympo! --En quales memini, turba verenda, deos 25Fingere nil maius potuit sopor, altaque vati --Conventum caelo praebuit aula parem. PANEGYRICVS --Aurea Fortunae Reduci si templa priores Ob reditum vovere ducum, non dignius umquam Haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes, Quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi 5Maiestas: neque enim campus sollemnis et urna Luditur in morem, species nec dissona coetu Aut peregrina nitet simulati iuris imago. Indigenas habitus nativa palatia sumunt, Et, patriis plebem castris sociante Quirino, 10Mars Augusta sui renovat suffragia campi. Qualis erit terris, quem mons Euandrius offert Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus? --Quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni Semper inoffensum dederint successibus omen 15Sintque tropaea tuas semper comitata secures, Hic tamen ante omnes miro promittitur ortu, Vrbis et Augusti geminato numine felix. Namque velut stellas Babylonia cura salubres Optima tunc spondet mortalibus edere 20Caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur Cardine nec radios humili statione recondunt: Haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae, Imperii sidus propria cum sede locavit, Auget spes Italas; et certius omina surgunt 25Victrici concepta solo. --Cum pulcher Apollo Lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, Nil tum Castaliae rivis communibus undae Dissimiles, vili nee discrepat arbore laurus, Antraque maesta silent inconsultique recessus. 30At si Phoebus adest et frenis grypha iugalem Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, Tune silvae, tune antra loqui, tunc vivere fontes, Tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo Clarior et doctae spirant praesagia rupes. 35Ecce Palatino crevit reverentia monti Exultatque habitante deo potioraque Delphis Supplicibus late populis oracula pandit Atque suas ad signa iubet revirescere laurus. --Non alium certe decuit rectoribus orbis 40Esse larem, nulloque magis se colle potestas Aestimat et summi sentit fastigia iuris. Attoliens apicem subiectis regia rostris Tot circum delubra videt tantisque deorum Cingitur excubiis! Iuvat infra recta Tonantis 45Cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas Caelatasque fores mediisque volantia signa Nubibus et densum stipantibus aethera templis Arvaque vestitis numerosa puppe columnis Consita subnixasque iugis inmanibus aedes, 50Naturam cumulante manu, spoliisque micantes Innumeros arcus. Acies stupet igne metalIi Et circumfuso trepidans obtunditur auro. --Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates? Haec sunt, quae primis olim miratus in annis 55Patre pio monstrante puer. Nil optimus ille Divorum toro meruit felicius aevo Quam quod Romuleis victor sub moenibus egit Te consorte dies, cum se melioribus addens Exemplis civem gereret terrore remoto 60Alternos cum plebe iocos dilectaque passus Iurgia patriciasque domos privataque passim Visere deposito dignatus limina fastu. Publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis Inclinat populo regale modestia culmen. 65Teque rudem vitae, quamvis diademate necdum Cingebare comas, socium sumebat honorum Purpureo forum gremio, parvumque triumphis Imbuit et magnis docuit praeludere fatis. Te linguis variae gentes missique rogatum 70Foedera Persarum proceres cum patre sedentem Hac quondam videre domo positoque tiaram Summisere genu. Tecum praelarga vocavit Ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum Collecti trabeatus adit delubra senatus 75Romano puerum gaudens offerre favori, Vt novus imperio iam tunc adsuesceret heres. --Hinc tibi concreta radice tenacius haesit Et penitus totis inolevit Roma medullis, Dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue 80Tecum crevit amor. Nec te mutare reversum Evaluit propria nutritor Bosphorus arce. Et quotiens optare tibi quae moenia malles Adludens genitor regni pro parte dedisset, Divitis Aurorae solium sortemque paratam 85Sponte remittebas fratri: 'regat ille volentes Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum; Contingat mea Roma mihi.' Nec vota fefellit Eventus. Fortuna novum molita tyrannum Iam tibi quaerebat Latium belloque secundo 90Protinus Eoa velox accitus ab aula Suscippis Hesperiam patrio bis Marte receptam. Ipsa per Illyricas urbes Oriente relicto Ire Serena comes nullo deterrita casu, Materna te mente fovens Latioque futurum 95Rectorem generumque sibi seniore supernas Iam repetente plagas. Illo sub cardine rerum Sedula servatum per tot discrimina pignus Restituit sceptris patrui castrisque mariti. Certavit pietate domus, fidaeque reductum 100Coniugis officio Stilichonis cura recepit. --Felix ille parens, qui te securus Olympum Succedente petit! quam laetus ab aethere cernit Se factis crevisse tuis! Duo namque fuere Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas 105Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce Nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana Mente patrem. Thracum venientem finibus alter Hebri clausit aquis; alter praecepta vocantis Respuit auxiliisque ad proxima bella negatis 110Abiurata palam Libyae possederat arva: Quorum nunc meritam repetens non inmemor iram Suppliciis fruitur natoque ultore triumphat. Ense Thyestiadae poenas exegit Orestes, Sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis 115Gloria, materno laudem cumm crimine pensat; Pavit Iuleos inviso sanguine manes Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit In luctum patriae civili strage parentans: At tibi causa patris rerum coniuncta saluti 120Bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis Reddita libertas orbi, vindicta parenti. --Sed mihi jam pridem captum Parnasia Maurum Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum Nuper apud socerum plectro celebrata recenti. 125Adventus nunc sacra tui libet edere Musis Grataque patratis exordia sumere bellis. --Iam Pollentini tenuatus funere campi Concessaque sibi (rerum sic admonet usus) Luce, tot amissis sociis atque omnibus una 130Direptis opibus, Latio discedere iussus Hostis et inmensi revolutus culmine fati Turpe retexit iter. Qualis pitatica puppis, Quae cunctis infensa freeis scelerumque referta Divitiis multasque diu populata carinas 135Incidit in magnam bellatricemque triremim, Dum praedam de more putat; viduataque caesis Remigibus, scissis velorum debilis alis, Orba gubernaclis, antennis saucia fractis Ludibrium pelagi vento iactatur et unda, 140Vastato tandem poenas luitura profundo: Talis ab urbe minas retro flectebat inanes Italiam fugiens, et quae venientibus ante Prona fuit, jam difficilis, jam dura reversis. Clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos 145Quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes. --Vndosa tum forte domo vitreisque sub antris Rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas Volvebat pater Eridanus: quis bella maneret Exitus? imperiumne Iovi legesque placerent 150Et vitae Romana quies, an iura perosus Ad priscos pecudum damnaret saecula ritus? Talia dum secum movet anxius, advolat una Naiadum resoluta comam, complexaque patrem: 'En Alaricus' ait 'non qualem nuper ovantem 155Vidimus; exangues, genitor, mirabere vultus. Percensere manum tantaque ex genre iuvabit Relliquias numerasse breves. Iam desine maesta Fronte queri Nymphasque choris jam redde sorores'. --Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis 160Extulit, et totis lucem spargentia ripis Aurea roranti micuerunt cornua vultu. Non illi madidum vulgaris harundine crinem Velat honos; rami caput umbravere virentes Heliadum totisque fluunt electra capillis. 165Palla tegit latos umeros, curruque paterno Intextus Phaethon glaucos incendit amictus. Fultaque sub gremio caelatis nobilis astris Aetherium probat urna decus. Namque omnia luctus Argumenta sui Titan signavit Olympo: 170Mutatumque senem plumis et fronde sorores Et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli; Stat gelidis Auriga plagis; vestigia fratris Germanae servant Hyades, Cygnique sodalis Lacteus extentas adspergit circulus alas; 175Stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans Clara Noti convexa rigat gladioque tremendum Gurgite sidereo subterluit Oriona. --Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes Deiecta cervice Getas; tunc talia fatur: 180'Sicine mutatis properas, Alarice, reverti Consiliis? Italae sic te jam paenitet orae? Nec jam cornipedem Thybrino gramine pascis, Vt rebare tuum? Tuscis nec figis aratrum Collibus? 0 cunctis Erebi dignissime poenis, 185Tune Giganteis urbem temptare deorum Adgressus furiis? nec te meus, improbe, saltem Terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps In nostris efflavit aquis, dum flaremea caeli Flectere terrenis meditatur frena lacertis 190Mortalique diem sperat diffundere vultu? Crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis Adspirat Romae spoliis aut Solis habenis'. --Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes Magna voce ciet. Frondentibus umida ripis 195Colla levant: pulcher Ticinus et Addua visu Caerulus et velox Athesis tardusque meatu Mincius inque novem consurgens ora Timavus. Insultant omnes profugo pacataque laetum Invitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum, 200Iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos. --Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho Adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus Contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae. Hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus 205Extremo mutare parat praesentia casu, Nil sibi periurum sensit prodesse furorem Converti nec rata loco, multisque suorum Diras pavit aves, inimicaque corpora volvens Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus. 210--Oblatum Stilicho violato foedere Martem Omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo Iam procul et belli medio Padus arbiter ibat. Iamque opportunam motu strepuisse rebelli Gaudet perfidiam praebensque exempla labori 215Sustinet accensos aestivo pulvere soles. Ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis Instruit arma locis et, qua vocat usus, ab omni Parte venit. Fesso si deficit agmine miles, Vtitur auxiliis damni securus, et astu 220Debilitat saevum cognatis viribus Histrum Et duplici lucro committens proelia vertit In se barbariem nobis utrimque cadentem. Ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset, Ni calor incauti male festinatus Alani 225Dispositum turbasset opus; prope captus anhelum Verbere cogis equum, nec te vitasse dolemus. I potius genti reliquus tantisque superstes Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum. --Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox 230Deicit: occulto temptabat tramite montes, Si qua per scopulos subitas exquirere posset In Raetos Gallosque vias. Sed fortior obstat Cura ducis. Quis enim divinum fallere pectus Possit et excubiis vigilantia lumina regni? 235Cuius consilium non umquam repperit hostis Nec potuit texisse suum. Secreta Getarum Nosse prior celerique dolis occurrere sensu. --Omnibus exclusus coeptis consedit in uno Colle tremens; frondesque licet depastus amaras 240Arboreo figat sonipes in cortice morsus Et taetris collecta cibis annique vapore Saeviat aucta lues et miles probra superbus Ingerat obsesso captivaque pignora monstret: Non tamen aut morbi tabes aut omne periclum 245Docta subire fames aut praedae luctus ademptae Aut pudor aut dictis movere procacibus irae, Vt male temptato totiens se credere campo Comminus auderet. Nulla est victoria maior, Quam quae confessos animo quoque subiugat hostes. 250Iamque frequens rarum decerpere transfuga robur Coeperat inque dies numerus decrescere castris, Nec jam deditio paucis occulta parari, Sed cunei totaeque palam discedere turmae. Consequitur vanoque fremens clamore retentat 255Cumque suis jam bella gerit; mox nomina supplex Cum fletu precibusque ciet veterumque laborum Admonet et frustra iugulum parcentibus offert, Defixoque malis animo sua membra suasque Cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans 260Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces Tinnitu conatur apes, quae sponte relictis Descivere favis, sonituque exhaustus inani Raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae Perfida deplorat vacuis examina ceris. 265--Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit Frena dolor, notas oculis umentibus Alpes Adspicit et nimium diversi stamine fati Praesentes reditus fortunatosque revolvit Ingressus: solo peragens tum murmure bellum 270Protento leviter flangebat moenia conto Inridens scopulos; nunc desolatus et expes Debita pulsato reddit spectacula monti. Tunc sic Ausonium respectans aethera fatur: 'Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris 275Auguriis calcata mihi, satiare nocentum Cladibus et tandem nostris inflectere poenis! En ego, qui toto sublimior orbe ferebar Ante tuum felix aditum, ceu legibus exul Addictusque reus flatu propiore sequentum Terga premor. Quae prima miser, quae funera dictis 281Posteriora querar? Non me Pollentia tanrum Nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati Sots tulerit Martisque vices. Non funditus armis Concideram; stipatus adhuc equitumque catervis 285Integer ad montes reliquo cum robore cessi, Quos Appenninum perhibent. Hunc esse ferebat Incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum Finibus ab Ligurum populos complectitur omnes Italiae geminumque latus stringentia 1onge 290Vtraque perpetuo discriminat aequora tractu. Haec ego continuum si per iuga tendere cursum, Vt prior iratae fuerat sententia menti, Iam desperata voluissem luce, quid ultra? Omnibus oppeterem fama maiore perustis! 295Et certe moriens propius re, Roma, viderem, Ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto Victori damnosa foret. -- Sed pignora nobis Romanus carasque nurus praedamque tenebat. -- Hoc magis exertum raperem succinctior agmen. 300--'Heu quibus insidiis, qua me circumdedit arte Fatalis semper Stilicho! Dum parcere fingit, Rettulit hostiles animos bellumque remenso Evaluit transferre Pado. Pro foedera saevo Deteriora iugo! tunc vis extincta Getarum; 305Tunc mihi, tunc letum pepigi. Violentior armis Omnibus expugnat nostram clementia gentem, Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim Fraudibus ipse meis. Quis jam solacia fesso Consiliumve dabit? Socius suspectior hoste. 310--'Atque utinam cunctos licuisset perdere bello! Nam quisquis duro cecidit certamine, numquam Desinit esse meus. Melius mucrone perirent, Auferretque mihi luctu leviore sodales Victa manus quam laesa fides. Nullusne clientum 315Permanet? offensi comites, odere propinqui. Quid moror invisam lucem? qua sede recondam Naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram, In quibus hand umquam Stilicho nimiumque potentis 319Italiae nomen nostras circumsonet aures?' --Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit Expertas horrens aquilas; comitatur euntem Pallor et atra Fames et saucia lividus ora Luctus et inferno stridentes agmine Morbi. Lustralem tum rite facem, cui lumen odorum 325Sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, Circum membra rotat doctus purganda sacerdos Rore pio spargens, et dira fugantibus herbis Numina purificumque Iovem Triviatoque precatus Trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum 330Secum rapturas cantata piacula taedas. --Acrior interea visendi principis ardor Accendit cam plebe partes et saepe negatum Flagitat adventum; nec tali publica vota Consensu tradunt atavi caluisse per urbem, 335Dacica bellipotens cum fregerat Vlpius arma Atque indignantes in jura redegerat Arctos, Cam fasces cinxere Hypanin mirataque leges Romanum stupuit Maeotia terra tribunal. Nec tantis patriae studiis ad templa vocatus, Clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam 341Exult Hesperiam paribus Fortuna periclis. Laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem Decidit; hunc dorso trepidum ffumante ferebat Ambustus sonipes; hic tabescente solutus 345Subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis Canduit et subitis fluxere vaporibus enses. Tum contenta polo mortalis nescia teli Pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu Armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis 350Obsequium Marci mores potuere mereri. Nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi, Deficeret si nostra manus; sed providus aether Noluit humano titulos auferre labori, Ne tibi jam, princeps, soceri sudore paratam, 355Quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum. --Iam totiens missi proceres responsa morandi Rettulerant, donec differri longius urbis Communes non passa preces penetralibus altis Prosiluit vultusque palam confessa coruscos 360Impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis: --'Dissimulata diu tristes in amore repulsas Vestra parens, Auguste, queror. Quonam usque tenebit Praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua Lace frui, spatiis discernens gaudia parvis, 365Torquebit Rubicon vicino numine Thybrim? Nonne semel sprevisse satis, cam reddita bellis Africa venturi lusit spe principis urbem Nec duras tantis precibus permovimus aures? Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires, 370Electi candoris equos et numinis arcum Iam molita tui, per quem radiante decorus Ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam Defensam titulo Libyam testata perenni. Iamque parabantur pompae simulacra futurae 375Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo Classis ut auratum sulcaret remige fluctum, Vt Massyla tuos anteirent oppida currus Palladiaque comas innexus harundine Triton Edomitis veheretur aquis et in aere trementem 380Succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes. Ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam. Praeberet fera colla iugo, vi captus et armis, Non Bocchi Syllaeque dolls. --'Sed prima remitto. Num praesens etiam Getici me laurea belli 385Declinare potest? sedesve capacior alia Tantae laudis erit? Tua te benefacta morantem Conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus Quod servavit amat. Iam flavescentia centum Messibus aestivae detondent Gargara falces, 390Spectatosque iterum nulli celebrantia ludos Circumvexa rapit centenus saecula consul: His annis, qui lustra mihi bis dena recensent, Nostra ter Augustos intra pomeria vidi, Temporibus variis; eadem sed causa tropaei 395Civilis dissensus erat. Venere superbi, Scilicet ut Latio respersos sanguine currus Adspicerem! Quisquamne piae laetanda parenti Natorum lamenta putet? periere tyranni, Sed nobis periere tamen. Cum Gallica vulgo 400Proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar. Namque inter socias acies cognataque signa Vt vinci miserum, numquam vicisse decorum. Restituat priscum per te jam gloria morem Verior, et fructum sincerae laudis ab hoste 405Desuetum jam redde mihi iustisque furoris Externi spoliis sontes absolve triumphos. --`Quem, precor, ad finera laribus seiuncta potestas Exulat imperiumque suis a sedibus errat? Cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen 410Neglecto squalent senio? nec creditur orbis Illinc posse regi? Medium non deserit umquam Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat. Segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant, Qui nostram coluere domum? leviusve timebant 415Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus Hinc peteret pacemque mea speraret ab arce? Hic illi mansere viri, quas mutua virtus Legit et in nomen Romanis rebus adoptans Iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit; 420Hic proles atavum deducens Aelia Nervam Tranquillique Pii bellgrotesque Severi. Hunc civis dignare chorum conspectaque dudum Ora refer, pompam recolens ut mente priorem, 424Quem tenero patris comitem susceperat aevo, Nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret.' --Orantem medio princeps sermone refovit: 'Numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis, O dea, nec legum fas est occurrere matri. Sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis 430Incusare tuos) patriae mandata vocantis Sprevimus: advectae misso Stilichone curules, Vt nostras tibi, Roma, vices pro principe consul Impleret generoque socer. Vidistis in illo Me quoque; sic credit pietas non sanguine solo, 435Sed claris potius factis experta parentem. Cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis Quae pro me mundoqne gerit; sed ab omnibus unum, Si fama necdum patuit, te, Roma, docebo Subiectum nostris oculis et cuius agendi 440Spectator vel causa fui. --'Populator Achivae Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens Et ruptas animis spirans inmanibus Alpes Iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris Tutior auxilio brumae (quo gentibus illis 445Sidere consueti favet inclementia caeli) Meque minabatur calcato obsidere vallo Spem vano terrore fovens, si forte, remotis Praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem Condicione fidem; nec me timor impulit ullus 450Et duce venturo fretum memoremque tuorum, Roma, ducum, quibus hand umquam vel morte parata Foedus lucis amor pepigit dispendia famae. Nox erat et late stellarurn more videbam Barbaricos ardere focos; iam classica primos 455Excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto Adventat Stilicho. Medius sed clauserat hostis Inter me socerumque viam pontemque tenebat, Addua quo scissas spumosior incitat undas. Quid faceret? differret iter? Discrimina nullas Nostra dabant adeunda moras. Perrumperet agmen? 461Sed paucis comitatus erat; nam plurima retro, Dum nobis properat succurrere, liquerat arma Extera vel nostras acies. Hoc ille locatus Ancipiti, longum socias tardumque putarit 465Expectasse manus et nostra pericula tendit Posthabitis pulsare suis mediumque per hostem Flammatus virtute pia propriaeque salutis Inmemor et stricto prosternens obvia ferro Barbara fulmineo secuit tentoria cursu. 470--'Nunc tibi Tydiden attollant carmina vatum, Quod iuncto fidens Ithaco pateracta Dolonis Indicio dapibusque simul religataque somno Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi Graiaque rettulerit captos ad castra jugales, 475Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, Impetus excessit Zephyros candorque pruinas. Ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis Ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus Et Diomedeis tantum praeclarior ausis, 480Quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis! Adde quod et ripis steterat munitior hostis Et cui nec vigilem fas est componere Rhesum: Thrax erat, hic Thracum domitor. Non tela retardant, Obice non haesit fluvii. Sic ille minacem 485Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens Traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem, Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus Porsennam respexit aquis. Celer Addua nostro Sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis 490Ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis. --'Exere nunc doctos tantum certamine laudis, Roma, choros et, quanta tuis facundia poller Ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem.' --Dixit et antiquae muros egressa Ravennae 495Signa movet; iamque ora Padi portusque relinquit Flumineos, certis ubi legibus advena Nereus Aestuat et pronas puppes nunc amne retuso, Nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu Deserit, Oceani lunaribus aemula damnis. 500Laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, Despiciturque vagus praerupta valle Metaurus, Qua mons arte patens vivo se perforat arcu Admisitque viam sectae per viscera rupis, Exuperans delubra Iovis saxoque minantes 505Appenninigenis cultas pastoribus aras. Quin et Clitumni sacras victoribus undas, Candida quae Latiis praebent armenta triumphis, Visere cura fuit; nec te miracula fontis Praetereunt, tacito passu quem si quis adiret, 510Lentus erat; si voce gradum maiore citasset, Commixtis fervebat aquis; cumque omnibus una Sit natura vadis, similes ut corporis undas Ostendant, haec sola novam iactantia sortem Humanos properant imitari flumina mores. 515Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum Regali calcatur equo, rarique coloris Non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor: Ilice sub densa silvis artatus opacis Inter utrumque iugum tortis anfractibus albet. 520Inde salutato libatis Thybride lymphis Excipiunt arcus operosaque semita vastis Molibus et quidquid tantum praemittitur urbi. --Ac velut officiis trepidantibus ora puellae Spe propiore tori mater sollertior ornat 525Adveniente proco vestesque et cingula comit Saepe manu viridique angustat iaspide pectus Substringitque comam gemmis et colla monili Circuit et bacis onerat candentibus aures: Sic oculis placitum tuis insignior auctis 530Collibus et nora major se Roma ridendum Obtulit. Addebant pulchrum nova moenia vultum Audito perrecta recens rumore Getarum, Profecitque opifex decori timor, et vice mira, Quam pax intulerat, bello discussa senectus 535Erexit subitas turres cunetosque coegit Septem continuo colles iuvenescere muro. Ipse favens votis solitoque decentior aer, Quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre, Prineipis et solis radiis detersa removit 540Nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes Ante dies lunamque rudem madefecerat Auster, Vt tibi servatum scirent convexa serenum. --Omne Palatino quod pons a colle recedit Mulvius et quantum licuit consurgere tectis, 545Vna replet turbae facies: undare videres Ima viris, altas effulgere matribus aedes. Exultant iuvenes aequaevi principis annis; Temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati Gratantur durasse diem moderataque laudant 550Tempora, quod clemens aditu, quod peetore solus Romanos vetuit currum praecedere patres: Cume tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,, Atque Augusta soror fratri praeberet ovanti Militis obsequium; sic illum dura parentis 555Instituit pietas in se vel pignora parci Quique neget nato, procerum quod praestat honori. Haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas Idque inter veteris speciem praesentis et aulae Iudicat: hunc civem, dominos venisse priores. 560--Conspicuas tam flore genas, diademate crinem Membraque gemmato trabeae viridantia cinctu Et fortes umeros et certatura Lyaeo Inter Erythraeas surgentia colla smaragdos Mirari sine fine nurus; ignaraque virgo, 565Cui simplex calet ore pudor, per singula cernens Nutricem consultat anum: quid fixa draconum Ora velint? ventis fluitent an vera minentur Sibila suspensum rapturi faucibus hostem? Vt chalybe indutos equites et in aere latentes 570Vidit cornipedes: 'quanam de genre' rogabat 'Ferrati venere viri? quae terra metallo Nascentes informat equos? num Lemnius auctor Indidit hinnitum ferro simulacraque belli Viva dedit?' Gaudet metuens et pollice monstrat, 575Quod picturatas galeae Iunonia cristas Ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos Rubra sub aurato crispentur serica dorso. --Tune tibi magnorum mercem Fortuna laborum Persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem 580Vrbe triumphantem generum florente iuventa Conspiceres illumque diem sub corde referres, Quo tibi confusa dubiis formidine rebus Infantem genitor moriens commisit alendum. Virtutes variae fructus sensere receptos; 585Depositum servasse, fides; constantia, parvum Praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum. Hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites Evocat et solio fultus genitoris eburno Gestarum patribus causas ex ordine rerum 590Eventusque refert veterumque exempla secutus Digerit imperii sub iudice facta senatu. Nil cumulat verbis quae nil fiducia celat; Fucati sermonis opem mens conscia laudis Abnuit. Agnoscunt proceres; habituque Gabino 595Principis et ducibus circumstipata togatis Iure paludatae iam curia militat aulae. Adfuit ipsa suis ales Victoria templis Romanae tutela togae: quae divite penna Patricii reverenda fovet sacraria coetus 600Castrorumque eadem comes indefessa tuorum Nunc tandem fruitur votis atque omne futurum Te Romae seseque tibi promittit in aevum. --Hinc te jam patriis latibus via nomine vero Sacra refert. Flagrat studiis concordia vulgi, 605Quam non inlecebris dispersi colligis auri; Nec tibi venales captant aeraria plausus Corruptura fidem: meritis offertur inemptus Pura mente favor. Nam munere carior omni Obstringit sua quemque salus. Procul ambitus erret! 610Non quaerit pretium, vitam qui debet amori. --O quantum populo secreti numinis addit Imperii praesens genius! quantamque rependit Maiestas alterna vicem, cum regia circi Conexum gradibus veneratur purpura vulgus, 615Adsensuque cavae sublatus in aethera vallis Plebis adoratae reboat fragor, unaque totis Intonat Augustum septenis arcibus Echo! Nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis Cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae 620Diffundit Libycos aliena valle cruores. Haec et belligeros exercuit area lusus, Armatos haec saepe choros, certaque vagandi Textas lege fugas inconfusosque recursus Et pulchras errorum artes iucundaque Martis 625Cernimus. Insonuit cum verbere signa magister, Mutatos edunt pariter tot pectora motus In latus adlisis clipeis aut rursus in altum Vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum Murmur, et umbonum pulsu modulante resultans 630Ferreus alterno concentus clauditur ense. Vna omnis summissa phalanx tantaeque salutant Te, princeps, galeae. Partiris inde catervis In varios docto discurritur ordine gyros, Quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci 635Flumina nec crebro vincant Maeandria flexu. Discreto revoluta gradu torquentur in orbes Agmina, perpetuisque imnoto cardine claustris Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae Armorum innocuos paci largitur honores. 640--Iamque novum fastis aperit felicibus annum Ore coronatus gemino; iam Thybris in uno Et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini. Consule laetatur post plurima saecula viso Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules 645Auditas quondam proavis, desuetaque cingit Regius auratis fora fascibus Vlpia lictor, Et sextas Getica praevelans fronde secures Colla triumphati proculcat Honorius Histri. Exeat in populos cunctis inlustrior annus, 650Natus fonte suo, quem non aliena per arva Induit hospes bonos, cuius cunabula fovit Curia, quem primi tandem videre Quirites, Quem domitis auspex peperit Victoria bellis! Hunc et privati titulis famulantibus anni 655Et, quos armipotens genitor retroque priores Diversis gessere locis, ceu numen adorent; Hunc et quinque tui vel, quos habiturus in urbe Post alios, Auguste, colant. Licet unus in omues Consul eas, magno sextus tamen iste superbit 660Nomine: praeteritis melior, venientibus auctor.