Sermonum Q. Horati Flacci Liber Primus 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 1.9 1.10 1.1 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa contentus vivat, laudet diversa sequentis? 'o fortunati mercatores' gravis annis 5miles ait, multo iam fractus membra labore; contra mercator navim iactantibus Austris: 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae momento cita mors venit aut victoria laeta.' agricolam laudat iuris legumque peritus, 10sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, solos felicis viventis clamat in urbe. cetera de genere hoc--adeo sunt multa--loquacem delassare valent Fabium. ne te morer, audi, 15quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat 'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, vos hinc mutatis discedite partibus. eia, quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis. 20quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas iratus buccas inflet neque se fore posthac tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens percurram: quamquam ridentem dicere verum 25quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima: sed tamen amoto quaeramus seria ludo: ille gravem duro terram qui vertit aratro, perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne 30audaces mare qui currunt, hac mente laborem sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut parvola--nam exemplo est--magni formica laboris ore trahit quodcumque potest atque addit acervo 35quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, 40nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra? quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? 45milia frumenti tua triverit area centum: non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit. vel dic quid referat intra 50naturae finis viventi, iugera centum an mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.' dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna 55vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit, plenior ut siquos delectet copia iusto, cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo 60turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. at bona pars hominum decepta cupidine falso 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis': quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis 65sordidus ac dives, populi contemnere voces sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina--quid rides? mutato nomine de te 70fabula narratur: congestis undique saccis indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? panis ematur, holus, vini sextarius, adde 75quis humana sibi doleat natura negatis. an vigilare metu exanimem, noctesque diesque formidare malos fures, incendia, servos, ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. 80at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? non uxor salvum te volt, non filius; omnes 85vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. miraris, cum tu argento post omnia ponas, si nemo praestet, quem non merearis, amorem? an si cognatos, nullo natura labore quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, 90infelix operam perdas, ut siquis asellum in campo doceat parentem currere frenis? denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, pauperiem metuas minus et finire laborem incipias, parto quod avebas, ne facias quod 95Ummidius quidam; non longa est fabula: dives ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se non umquam servo melius vestiret, ad usque supremum tempus, ne se penuria victus opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi 100divisit medium, fortissima Tyndaridarum. 'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum frontibus adversis conponere: non ego avarum cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: 105est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, se probet ac potius laudet diversa sequentis, 110quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat neque se maiori pauperiorum turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. sic festinanti semper locupletior obstat, ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, 115instat equis auriga suos vincentibus, illum praeteritum temnens extremos inter euntem. inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum dicat et exacto contentus tempore vita cedat uti conviva satur, reperire queamus. 120iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, verbum non amplius addam. 1.2 Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse 5dicatur metuens, inopi dare nolit amico, frigus quo duramque famem propellere possit. hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, 10sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. Fufidius vappae famam timet ac nebulonis [dives agris, dives positis in fenore nummis]: quinas hic capiti mercedes exsecat atque 15quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; nomina sectatur modo sumpta veste virili sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non 'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at in se pro quaestu sumptum facit hic?' vix credere possis, 20quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti fabula quem miserum gnato vixisse fugato inducit, non se peius cruciaverit atque hic. siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc: dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. 25Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui inguen ad obscaenum subductis usque; facetus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum: nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas quarum subsuta talos tegat instita veste, 30contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte virtute esto' inquit sententia dia Catonis; 'nam simul ac venas inflavit taetra libido, huc iuvenes aequom est descendere, non alienas 35permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi. audire est operae pretium, procedere recte qui moechis non voltis, ut omni parte laborent utque illis multo corrupta dolore voluptas 40atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, hunc perminxerunt calones; quin etiam illud 45accidit, ut cuidam testis caudamque salacem demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat. tutior at quanto merx est in classe secunda, libertinarum dico: Sallustius in quas non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, 50qua res, qua ratio suaderet quaque modeste munifico esse licet, vellet bonus atque benignus esse, daret quantum satis esset nec sibi damno dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango', 55ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque, 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde 60personam satis est, non illud, quidquid ubique officit, evitare? bonam deperdere famam, rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter- est in matrona, ancilla peccesne togata? Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno 65nomine deceptus, poenas dedit usque superque quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, exclusus fore, cum Longarenus foret intus. huic si muttonis verbis mala tanta videnti diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te 70magno prognatum deposco consule cunnum velatumque stola, mea cum conferbuit ira?' quid responderet? 'magno patre nata puella est.' at quanto meliora monet pugnantiaque istis dives opis natura suae, tu si modo recte 75dispensare velis ac non fugienda petendis inmiscere. tuo vitio rerumne labores, nil referre putas? quare, ne paeniteat te, desine matronas sectarier, unde laboris plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. 80nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus rectius, atque etiam melius persaepe togatae. adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, 85iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. 90hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' verum depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. matronae praeter faciem nil cernere possis, 95cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. si interdicta petes, vallo circumdata--nam te hoc facit insanum--, multae tibi tum officient res, custodes, lectica, ciniflones, parasitae, ad talos stola demissa et circumdata palla, 100plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; metiri possis oculo latus. an tibi mavis insidias fieri pretiumque avellier ante 105quam mercem ostendi? leporem venator ut alta in nive sectetur, positum sic tangere nolit, cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam transvolat in medio posita et fugientia captat.' hiscine versiculis speras tibi posse dolores 110atque aestus curasque gravis e pectore pelli? nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris 115pocula? num esuriens fastidis omnia praeter pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem continuo fiat. malis tentigine rumpi? non ego; namque parabilem amo venerem facilemque. 120illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir' Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa nec magis alba velit quam dat natura videri. 125haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, ianua frangatur, latret canis, undique magno pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto 130desiliat mulier, miseram se conscia clamet, cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. discincta tunica fugiendum est et pede nudo, ne nummi pereant aut puga aut denique fama. deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam. 1.3 Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos ut numquam inducant animum cantare rogati, iniussi numquam desistant. Sardus habebat ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, 5si peteret per amicitiam patris atque suam, non quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui 10currebat fugiens hostem, persaepe velut qui Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et concha salis puri et toga, quae defendere frigus 15quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu? 20nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora. Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu' quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. 25cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, cur in amicorum vitiis tam cernis acutum quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis 30naribus horum hominum; rideri possit eo quod rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum 35concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim natura aut etiam consuetudo mala; namque neglectis urenda filix innascitur agris. illuc praevertamur, amatorem quod amicae turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec 40delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. vellem in amicitia sic erraremus et isti errori nomen virtus posuisset honestum. ac pater ut gnati, sic nos debemus amici siquod sit vitium non fastidire. strabonem 45appellat paetum pater, et pullum, male parvos sicui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum balbutit scaurum pravis fultum male talis. parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus 50et iactantior hic paulo est: concinnus amicis postulat ut videatur; at est truculentior atque plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; caldior est: acris inter numeretur. opinor, haec res et iungit iunctos et servat amicos. 55at nos virtutes ipsas invertimus atque sincerum furimus vas incrustare. probus quis nobiscum vivit, multum demissus homo: illi tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis insidias nullique malo latus obdit apertum, 60cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano ac non incauto fictum astutumque vocamus. simplicior quis et est, qualem me saepe libenter obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem 65aut tacitum inpellat quovis sermone: 'molestus, communi sensu plane caret' inquimus. eheu, quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, 70cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est 75peccatis veniam poscentem reddere rursus. denique, quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? 80siquis eum servum, patinam qui tollere iussus semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, in cruce suffigat, Labeone insanior inter sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque maius peccatum est: paulum deliquit amicus, 85quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero venere kalendae, mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras porrecto iugulo historias captivus ut audit. 90conminxit lectum potus mensave catillum Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si 95prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? quis paria esse fere placuit peccata, laborant, cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. cum prorepserunt primis animalia terris, 100mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere; dehinc absistere bello, 105oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, quos venerem incertam rapientis more ferarum 110viribus editior caedebat ut in grege taurus. iura inventa metu iniusti fateare necesse est, tempora si fastosque velis evolvere mundi. nec natura potest iusto secernere iniquum, dividit ut bona diversis, fugienda petendis, 115nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, qui teneros caules alieni fregerit horti et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello. 120nam ut ferula caedas meritum maiora subire verbera, non vereor, cum dicas esse paris res furta latrociniis et magnis parva mineris falce recisurum simili te, si tibi regnum permittant homines. si dives, qui sapiens est, 125et sutor bonus et solus formosus et est rex, cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater' inquit 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui? 'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque 130optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis est opifex, solus sic rex.' vellunt tibi barbam lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, 135urgeris turba circum te stante miserque rumperis et latras, magnorum maxime regum. ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces 140ignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus. 1.4 Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui 5famosus, multa cum libertate notabant. hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus. nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, 10ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; garrulus atque piger scribendi ferre laborem, scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, Crispinus minimo me provocat 'accipe, si vis, 15accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, custodes; videamus, uter plus scribere possit.' di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; at tu conclusas hircinis follibus auras 20usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris 25culpari dignos. quemvis media elige turba: aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo 30vespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur uti pulvis collectus turbine, nequid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. omnes hi metuunt versus, odere poetas. 'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum 35excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico et quodcumque semel chartis inleverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.' agedum pauca accipe contra. primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, 40excerpam numero: neque enim concludere versum dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam. ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem. 45idcirco quidam comoedia necne poema esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica 50filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.' numquid Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret? ergo non satis est puris versum perscribere verbis, 55quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias praeponens ultima primis, 60non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit', invenias etiam disiecti membra poetae. hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit 65suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, magnus uterque timor latronibus; at bene siquis et vivat puris manibus, contemnat utrumque. ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, 70non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me? nulla taberna meos habeat neque pila libellos, quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui 75scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes: suave locus voci resonat conclusus. inanis hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes' inquit 'et hoc studio pravus facis.' unde petitum 80hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, conmissa tacere 85qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. saepe tribus lectis videas cenare quaternos, e quibus unus amet quavis aspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, condita cum verax aperit praecordia Liber: 90hic tibi comis et urbanus liberque videtur infesto nigris: ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, lividus et mordax videor tibi? mentio siquae de Capitolini furtis iniecta Petilli 95te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: 'me Capitolinus convictore usus amicoque a puero est causaque mea permulta rogatus fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe; sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud 100fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, atque animo prius, ut siquid promittere de me possum aliud vere, promitto. liberius si dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris 105cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. cum me hortaretur, parce frugaliter atque viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: 'nonne vides, Albi ut male vivat filius utque 110Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem perdere quis velit.' a turpi meretricis amore cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.' ne sequerer moechas, concessa cum venere uti possem: 'deprensi non bella est fama Treboni' 115aiebat. 'sapiens, vitatu quidque petitu sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si traditum ab antiquis morem servare tuamque, dum custodis eges, vitam famamque tueri incolumem possum; simul ac duraverit aetas 120membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me formabat puerum dictis et, sive iubebat ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc' unum ex iudicibus selectis obiciebat, sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu 125necne sit, addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?' avidos vicinum funus ut aegros exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, sic teneros animos aliena opprobria saepe absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis 130perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc est; 135hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi inprudens olim faciam simile?' haec ego mecum conpressis agito labris; ubi quid datur oti, inludo chartis. hoc est mediocribus illis 140ex vitiis unum; cui si concedere nolis, multa poetarum veniat manus, auxilio quae sit mihi--nam multo plures sumus--, ac veluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. 1.5 Egressum magna me accepit Aricia Roma hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi differtum nautis cauponibus atque malignis. 5hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri indico bellum, cenantis haud animo aequo exspectans comites. iam nox inducere terris 10umbras et caelo diffundere signa parabat: tum pueri nautis, pueris convicia nautae ingerere: 'huc adpelle'; 'trecentos inseris'; 'ohe, iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur, tota abit hora. mali culices ranaeque palustres 15avertunt somnos; absentem cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viator certatim; tandem fessus dormire viator incipit ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus. 20iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora. ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. 25milia tum pransi tria repimus atque subimus inpositum saxis late candentibus Anxur. huc venturus erat Maecenas optimus atque Cocceius, missi magnis de rebus uterque legati, aversos soliti conponere amicos. 30hic oculis ego nigra meis collyria lippus inlinere. interea Maecenas advenit atque Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. Fundos Aufidio Lusco praetore libenter 35linquimus, insani ridentes praemia scribae, praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam. postera lux oritur multo gratissima; namque 40Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque occurrunt, animae, qualis neque candidiores terra tulit neque quis me sit devinctior alter. o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt. nil ego contulerim iucundo sanus amico. 45proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque. hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; namque pila lippis inimicum et ludere crudis. 50hinc nos Coccei recipit plenissima villa, quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri, Musa, velim memores et quo patre natus uterque contulerit litis. Messi clarum genus Osci; 55Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti ad pugnam venere. prior Sarmentus 'equi te esse feri similem dico.' ridemus, et ipse Messius 'accipio,' caput et movet. 'o tua cornu ni foret exsecto frons,' inquit, 'quid faceres, cum 60sic mutilus minitaris?' at illi foeda cicatrix saetosam laevi frontem turpaverat oris. Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. 65multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, nilo deterius dominae ius esse; rogabat denique, cur umquam fugisset, cui satis una farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. 70prorsus iucunde cenam producimus illam. tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni. nam vaga per veterem dilapso flamma culinam Volcano summum properabat lambere tectum. 75convivas avidos cenam servosque timentis tum rapere atque omnis restinguere velle videres. incipit ex illo montis Apulia notos ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici 80villa recepisset lacrimoso non sine fumo, udos cum foliis ramos urente camino. hic ego mendacem stultissimus usque puellam ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert intentum veneri; tum inmundo somnia visu 85nocturnam vestem maculant ventremque supinum. quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, signis perfacile est: venit vilissima rerum hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra 90callidus ut soleat umeris portare viator. nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna: qui locus a forti Diomede est conditus olim. flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum 95carpentes iter et factum corruptius imbri. postera tempestas melior, via peior ad usque Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro 100persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, non ego; namque deos didici securum agere aevom nec, siquid miri faciat natura, deos id tristis ex alto caeli demittere tecto. Brundisium longae finis chartaeque viaeque est. 1.6 Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, 5ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum. cum referre negas, quali sit quisque parente natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, ante potestatem Tulli atque ignobile regnum 10multos saepe viros nullis maioribus ortos et vixisse probos amplis et honoribus auctos; contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante 15iudice quo nosti, populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus, qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet nos facere a volgo longe longeque remotos? namque esto: populus Laevino mallet honorem 20quam Decio mandare novo censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus: vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. sed fulgente trahit constrictos Gloria curru non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli, 25sumere depositum clavom fierique tribuno? invidia adcrevit, privato quae minor esset. nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus pellibus et latum demisit pectore clavom, audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?' 30ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi et cupiat formosus, eat quacumque, puellis iniciat curam quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: sic qui promittit civis, urbem sibi curae, 35imperium fore et Italiam, delubra deorum, quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit. 'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?' 40'at Novius collega gradu post me sedet uno; namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta concurrantque foro tria funera magna, sonabit, cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.' 45nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim, quod mihi pareret legio Romana tribuno. dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem 50iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, praesertim cautum dignos adsumere, prava ambitione procul. felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum; nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim 55Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. ut veni coram, singultim pauca locutus-- infans namque pudor prohibebat plura profari-- non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo, 60sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, quod placui tibi, qui turpi secernis honestum non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. 65atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, 70ut me collaudem, si et vivo carus amicis, causa fuit pater his; qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto 75ibant octonos referentes idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos. vestem servosque sequentis, in magno ut populo, siqui vidisset, avita 80ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. ipse mihi custos incorruptissimus omnis circum doctores aderat. quid multa? pudicum, qui primus virtutis honos, servavit ab omni non solum facto, verum opprobrio quoque turpi 85nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc laus illi debetur et a me gratia maior. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque 90non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, quod non ingenuos habeat clarosque parentes, sic me defendam. longe mea discrepat istis et vox et ratio. nam si natura iuberet a certis annis aevum remeare peractum 95atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum. 100nam mihi continuo maior quaerenda foret res atque salutandi plures, ducendus et unus et comes alter, uti ne solus rusve peregre exirem, plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto 105ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli, cum Tiburte via praetorem quinque secuntur te pueri, lasanum portantes oenophorumque. 110hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me 115ad porri et ciceris refero laganique catinum; cena ministratur pueris tribus et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus vilis, cum patera guttus, Campana supellex. deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras 120surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se voltum ferre negat Noviorum posse minoris. ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. 125ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit, fugio campum lusumque trigonem. pransus non avide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior. haec est vita solutorum misera ambitione gravique; 130his me consolor victurum suavius ac si quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset. 1.7 Proscripti Regis Rupili pus atque venenum hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, 5durus homo atque odio qui posset vincere Regem, confidens, tumidus, adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque convenit--hoc etenim sunt omnes iure molesti, 10quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque summa fuit: duo si Discordia vexet inertis 15aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro muneribus missis: Bruto praetore tenente ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius 20acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. Persius exponit causam; ridetur ab omni conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris appellat comites excepto Rege; Canem illum, 25invisum agricolis sidus, venisse: ruebat flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. tum Praenestinus salso multoque fluenti expressa arbusto regerit convicia, durus vindemiator et invictus, cui saepe viator 30cessisset magna conpellans voce cuculum. at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos te oro, qui reges consueris tollere, cur non hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.' 1.8 Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque maxima formido; nam fures dextra coercet 5obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, ast inportunas volucres in vertice harundo terret fixa vetatque novis considere in hortis. huc prius angustis eiecta cadavera cellis conservus vili portanda locabat in arca; 10hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque 15aggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum, cum mihi non tantum furesque feraeque suetae hunc vexare locum curae sunt atque labori quantum carminibus quae versant atque venenis 20humanos animos: has nullo perdere possum nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. vidi egomet nigra succinctam vadere palla Canidiam pedibus nudis passoque capillo, 25cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque fecerat horrendas adspectu. scalpere terram unguibus et pullam divellere mordicus agnam coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde manis elicerent animas responsa daturas. 30lanea et effigies erat altera cerea: maior lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam altera Tisiphonen: serpentes atque videres 35infernas errare canes Lunamque rubentem, ne foret his testis, post magna latere sepulcra. mentior at siquid, merdis caput inquiner albis corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum ÄIulius et fragilis Pediatia furque Voranus. 40singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus 45horruerim voces furiarum et facta duarum? nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum excidere atque herbas atque incantata lacertis 50vincula cum magno risuque iocoque videres. 1.9 Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis: accurrit quidam notus mihi nomine tantum arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' 5'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.' cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at ille 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens ire modo ocius, interdum consistere, in aurem 10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire: 15iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te circumagi: quendam volo visere non tibi notum; trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.' 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' 20demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: 'si bene me novi, non Viscum pluris amicum, non Varium facies; nam quis me scribere pluris aut citius possit versus? quis membra movere 25mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.' interpellandi locus hic erat 'est tibi mater, cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam. omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto. confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella 30quod puero cecinit divina mota anus urna: "hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."' 35ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei praeterita, et casu tum respondere vadato debebat, quod ni fecisset, perdere litem. 'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si aut valeo stare aut novi civilia iura; 40et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit, 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, et praecedere coepit; ego, ut contendere durum cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.' 45'nemo dexterius fortuna est usus. haberes magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni summosses omnis.' 'non isto vivimus illic, quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est 50nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, ditior hic aut est quia doctior; est locus uni cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus, 55expugnabis: et est qui vinci possit eoque difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero: muneribus servos corrumpam; non, hodie si exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, occurram in triviis, deducam. nil sine magno 60vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis et quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi et pressare manu lentissima bracchia, nutans, 65distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 'certe nescio quid secreto velle loqui te aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu 70curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam 'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me sub cultro linquit. casu venit obvius illi 75adversarius et 'quo tu, turpissime?' magna inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, undique concursus. sic me servavit Apollo. 1.10 [Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, defensore tuo, pervincam, qui male factos emendare parat versus, hoc lenius ille, quo melior vir et est longe subtilior illo, 5qui multum puer et loris et funibus udis exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis antiquis posset contra fastidia nostra, grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:] Nempe inconposito dixi pede currere versus Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo urbem defricuit, charta laudatur eadem. 5nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. ergo non satis est risu diducere rictum auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus. est brevitate opus, ut currat sententia neu se 10inpediat verbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto. ridiculum acri 15fortius et melius magnas plerumque secat res. illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher Hermogenes umquam legit neque simius iste nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. 20'at magnum fecit, quod verbis graeca latinis miscuit.' o seri studiorum, quine putetis difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti contigit? 'at sermo lingua concinnus utraque suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.' 25cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, cum Pedius causas exsudet Poplicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita 30verba foris malis, Canusini more bilinguis. atque ego cum graecos facerem, natus mare citra, versiculos, vetuit me tali voce Quirinus post mediam noctem visus, cum somnia vera: 'in silvam non ligna feras insanius ac si 35magnas Graecorum malis inplere catervas.' turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. 40arguta meretrice potes Davoque Chremeta eludente senem comis garrire libellos unus vivorum, Fundani, Pollio regum facta canit pede ter percusso; forte epos acer ut nemo Varius ducit, molle atque facetum 45Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: hoc erat, experto frustra Varrone Atacino atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, inventore minor; neque ego illi detrahere ausim haerentem capiti cum multa laude coronam. 50at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? nil comis tragici mutat Lucilius Acci? non ridet versus Enni gravitate minores, 55cum de se loquitur non ut maiore reprensis? quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis quaerere, num illius, num rerum dura negarit versiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, 60hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido ferventius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, 65comis et urbanus, fuerit limatior idem quam rudis et Graecis intacti carminis auctor quamque poetarum seniorum turba; sed ille, si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra 70perfectum traheretur, et in versu faciendo saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint scripturus, neque te ut miretur turba labores, contentus paucis lectoribus. an tua demens 75vilibus in ludis dictari carmina malis? non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus 80Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius et probet haec Octavius optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque ambitione relegata. te dicere possum, 85Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, adridere velim, doliturus, si placeant spe 90deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, discipularum inter iubeo plorare cathedras. i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. Sermonum Q. Horati Flacci Liber Secundus 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 2.7 2.8 2.1 'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra legem tendere opus; sine nervis altera quidquid conposui pars esse putat similisque meorum mille die versus deduci posse. Trebati, 5quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis, omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguumque mero sub noctem corpus habento. 10aut si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos 15aut labentis equo describit volnera Parthi.' 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero, cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: 20cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto 25accessit fervor capiti numerusque lucernis; Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum milia: me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque. 30ille velut fidis arcana sodalibus olim credebat libris neque, si male cesserat, usquam decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis votiva pateat veluti descripta tabella vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps; 35nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro 40quemquam animantem et me veluti custodiet ensis vagina tectus: quem cur destringere coner tutus ab infestis latronibus? o pater et rex Iuppiter, ut pereat positum robigine telum nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, 45qui me conmorit (melius non tangere, clamo), flebit et insignis tota cantabitur urbe. Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, grande malum Turius, siquid se iudice certes. 50ut quo quisque valet suspectos terreat utque imperet hoc natura potens, sic collige mecum: dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti matrem: nil faciet sceleris pia dextera: mirum, 55ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos: sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. ne longum faciam: seu me tranquilla senectus exspectat seu mors atris circumvolat alis, dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, 60quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis vitalis metuo et maiorum nequis amicus frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus primus in hunc operis conponere carmina morem detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora 65cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus? atqui primores populi arripuit populumque tributim, 70scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, nugari cum illo et discincti ludere, donec decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis 75infra Lucili censum ingeniumque, tamen me cum magnis vixisse invita fatebitur usque invidia et fragili quaerens inlidere dentem offendet solido; nisi quid tu, docte Trebati, dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum. 80sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis iudice condiderit laudatus Caesare? siquis 85opprobriis dignum latraverit, integer ipse?' 'solventur risu tabulae, tu missus abibis.' 2.2 Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo (nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva), discite non inter lances mensasque nitentis, 5cum stupet insanis acies fulgoribus et cum adclinis falsis animus meliora recusat, verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc? dicam, si potero. male verum examinat omnis corruptus iudex. leporem sectatus equove 10lassus ab indomito vel, si Romana fatigat militia adsuetum graecari; seu pila velox molliter austerum studio fallente laborem, seu te discus agit, pete cedentem aera disco: cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis 15sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno ne biberis diluta. foris est promus, et atrum defendens piscis hiemat mare: cum sale panis latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut qui partum? non in caro nidore voluptas 20summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois. vix tamen eripiam, posito pavone velis quin hoc potius quam gallina tergere palatum, 25corruptus vanis rerum, quia veneat auro rara avis et picta pandat spectacula cauda: tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista, quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam 30inparibus formis deceptum te petere esto: unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. 35ducit te species, video: quo pertinet ergo proceros odisse lupos? quia scilicet illis maiorem natura modum dedit, his breve pondus: ieiunus raro stomachus volgaria temnit. 'porrectum magno magnum spectare catino 40vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam putet aper rhombusque recens, mala copia quando aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta 45pauperies epulis regum: nam vilibus ovis nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat? tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, 50donec vos auctor docuit praetorius. ergo siquis nunc mergos suavis edixerit assos, parebit pravi docilis Romana iuventus. sordidus a tenui victu distabit Ofello iudice: nam frustra vitium vitaveris illud, 55si te alio pravum detorseris. Avidienus, cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, quinquennis oleas est et silvestria corna ac nisi mutatum parcit defundere vinum et cuius odorem olei nequeas perferre, licebit 60ille repotia, natalis aliosve dierum festos albatus celebret, cornu ipse bilibri caulibus instillat, veteris non parcus aceti. quali igitur victu sapiens utetur et horum utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. 65mundus erit, qua non offendat sordibus atque in neutram partem cultus miser. hic neque servis, Albuci senis exemplo, dum munia didit, saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum. 70accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum adferat. in primis valeas bene; nam variae res ut noceant homini credas, memor illius escae, quae simplex olim tibi sederit. at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis, 75dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis cena desurgat dubia? quin corpus onustum hesternis vitiis animum quoque praegravat una atque adfigit humo divinae particulam aurae. 80alter ubi dicto citius curata sopori membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, sive diem festum rediens advexerit annus, seu recreare volet tenuatum corpus, ubique 85accedent anni, tractari mollius aetas imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam quam puer et validus praesumis mollitiem, seu dura valetudo inciderit seu tarda senectus? rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus 90illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes tardius adveniens vitiatum commodius quam integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter heroas natum tellus me prima tulisset. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem 95occupet humanam? grandes rhombi patinaeque grande ferunt una cum damno dedecus. adde iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis 100iurgatur verbis: ego vectigalia magna divitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo, quod superat non est melius quo insumere possis? cur eget indignus quisquam te divite? quare templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae 105non aliquid patriae tanto emetiris acervo? uni nimirum recte tibi semper erunt res, o magnus posthac inimicis risus. uterne ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, 110an qui contentus parvo metuensque futuri in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum integris opibus novi non latius usum quam nunc accisis. videas metato in agello 115cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. ac mihi seu longum post tempus venerat hospes sive operum vacuo gratus conviva per imbrem 120vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas et nux ornabat mensas cum duplice ficu. post hoc ludus erat culpa potare magistra ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto, 125explicuit vino contractae seria frontis. saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus: quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos, o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit? nam propriae telluris erum natura nec illum 130nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, illum aut nequities aut vafri inscitia iuris, postremum expellet certe vivacior heres. nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum 135nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes fortiaque adversis opponite pectora rebus.' 2.3 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, iratus tibi, quod vini somnique benignus nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis 5Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. culpantur frustra calami inmeritusque laborat iratis natus paries dis atque poetis. atqui voltus erat multa et praeclara minantis, 10si vacuum tepido cepisset villula tecto. quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? invidiam placare paras virtute relicta? contemnere miser. vitanda est inproba Siren 15desidia, aut quidquid vita meliore parasti ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque verum ob consilium donent tonsore. sed unde tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum ad medium fracta est, aliena negotia curo 20excussus propriis. olim nam quaerere amabam, quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. callidus huic signo ponebam milia centum; hortos egregiasque domos mercarier unus 25cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale inposuere mihi cognomen compita.' 'novi et miror morbi purgatum te illius. atqui emovit veterem mire novus, ut solet, in cor traiecto lateris miseri capitisve dolore, 30ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me 35solatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reverti. nam male re gesta cum vellem mittere operto me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit, 40insanos qui inter vereare insanus haberi. primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex 45autumat. haec populos, haec magnos formula reges, excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen insano posuere. velut silvis, ubi passim palantis error certo de tramite pellit, 50ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique error, sed variis inludit partibus: hoc te crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille qui te deridet caudam trahat. est genus unum stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, 55ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis per medios fluviosque ruentis: clamet amica mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!' 60non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 'mater, te appello' clamantibus. huic ego volgus errori similem cunctum insanire docebo. insanit veteres statuas Damasippus emendo: 65integer est mentis Damasippi creditor? esto. 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam: tune insanus eris, si acceperis, an magis excors reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae 70nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. cum rapies in ius malis ridentem alienis, fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor si male rem gerere insani est, contra bene sani: 75putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli dictantis, quod tu numquam rescribere possis. audire atque togam iubeo conponere, quisquis ambitione mala aut argenti pallet amore, quisquis luxuria tristive superstitione 80aut alio mentis morbo calet: huc propius me, dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. danda est ellebori multo pars maxima avaris: nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. heredes Staberi summam incidere sepulcro, 85ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo, hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo 90sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si forte minus locuples uno quadrante perisset, ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim res, 95virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris divitiis parent; quas qui construxerit, ille clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex et quidquid volet.' hoc veluti virtute paratum speravit magnae laudi fore. quid simile isti 100Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum in media iussit Libya, quia tardius irent propter onus segnes. uter est insanior horum? nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. siquis emat citharas, emptas conportet in unum, 105nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica vela aversus mercaturis: delirus et amens undique dicatur merito. qui discrepat istis, qui nummos aurumque recondit, nescius uti 110conpositis metuensque velut contingere sacrum? siquis ad ingentem frumenti semper acervum porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus vescatur amaris; 115si positis intus Chii veterisque Falerni mille cadis--nihil est: tercentum milibus--acre potet acetum; age si et stramentis incubet unde- octoginta annos natus, cui stragula vestis, blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: 120nimirum insanus paucis videatur, eo quod maxima pars hominum morbo iactatur eodem. filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, dis inimice senex custodis? ne tibi desit? quantulum enim summae curtabit quisque dierum, 125unguere si caules oleo meliore caputque coeperis inpexa foedum porrigine? quare, si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers undique? tun sanus? populum si caedere saxis incipias servosve tuos, quos aere pararis, 130insanum te omnes pueri clamentque puellae; cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. an tu reris eum occisa insanisse parente 135ac non ante malis dementem actum Furiis quam in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, nil sane fecit quod tu reprehendere possis: non Pyladen ferro violare aususve sororem 140Electran, tantum maledicit utrique vocando hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. pauper Opimius argenti positi intus et auri, qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla vappamque profestis, 145quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres iam circum loculos et clavis laetus ovansque curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque effundi saccos nummorum, accedere pluris 150ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.' 'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?' 'deficient inopem venae te, ni cibus atque ingens accedit stomacho fultura ruenti. 155tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.' 'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu, quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?' quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, 160continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. 'non est cardiacus' Craterum dixisse putato 'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit. [quod latus aut renes morbo temptentur acuto] non est periurus neque sordidus: inmolet aequis 165hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone dones quidquid habes an numquam utare paratis? Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives antiquo censu, gnatis divisse duobus 170fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, extimui, ne vos ageret vesania discors, 175tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. quare per divos oratus uterque Penatis tu cave ne minuas, tu ne maius facias id quod satis esse putat pater et natura coercet. praeterea ne vos titillet gloria, iure 180iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.' in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; 185scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, astuta ingenuum volpes imitata leonem? nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? 'rex,' nil ultra quaero plebeius. et aequam rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto 190dicere quod sentit permitto.' maxime regum, di tibi dent capta classem redducere Troia. ergo consulere et mox respondere licebit? 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus, putescit, totiens servatis clarus Achivis, 195gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? 'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen et Menelaum una mecum se occidere clamans.' tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam 200ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim uxore et gnato; mala multa precatus Atridis non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. 205'verum ego, ut haerentis adverso litore navis eriperem, prudens placavi sanguine divos.' nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.' qui species alias veris scelerisque tumultu permixtas capiet, commotus habebitur atque 210stultitiane erret nihilum distabit an ira. Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? siquis lectica nitidam gestare amet agnam, 215huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, Rufam aut Pusillam appellet fortique marito destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, 220integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum. 225vincet enim stultos ratio insanire nepotes. hic simul accepit patrimoni mille talenta, edicit, piscator uti, pomarius, auceps, unguentarius ac Tusci turba inpia vici, cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum 230mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.' accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. 'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum 235cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.