isec Si quid est in me ingeni, judices, quod sentio quam sit exiguum,aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esseversatum, aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis acdisciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempusabhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum ame repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest mens mearespicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordariultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox, hujus hortatu praeceptisque conformata, non nullisaliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et aliosservare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, etopem et salutem ferre debemus. \isec Ac ne quis a nobis hoc ita dici fortemiretur, quod alia quaedam in hoc facultas sit ingeni, neque haecdicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitusumquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadaminter se continentur.% He Justifies the Unusual Tone of his Argument \chap \isec Sed ne cui vestrum mirum esse videatur me in quaestionelegitima et in judicio publico --- cum res agatur apud praetorem populiRomani, lectissimum virum, et apud severissimos judices, tanto conventuhominum ac frequentia --- hoc uti genere dicendi, quod non modo aconsuetudine judiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat; quaesoa vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, adcommodatam huic reo,vobis (quem ad modum spero) non molestam, ut me pro summo poeta atqueeruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum literatissimorum, hacvestra humanitate, hoc denique praetore exercente judicium, patiamini destudiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in ejus modipersona, quae propter otium ac studium minime in judiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. \isecQuod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto uthunc A. Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numerocivium, verum etiam si non esset, putetis asciscendum fuisse.% Earlier Career of Archias \chap Nam ut primum ex pueris excessit Archias, atque ab eis artibusquibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet se ad scribendistudium contulit, primum Antiochiae --- nam ibi natus est loco nobili ---celebri quondam urbe et copiosa, atque eruditissimis hominibusliberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibusingeni gloria contigit. Post in ceteris Asiae patibus cunctaequeGraeciae sic ejus adventus celebrabantur, ut famam ingeni exspectatiohominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. \isec EratItalia tunc plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc eisdem in oppidis, et hicRomae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaquehunc et Tarentini et Regini et Neopolitani civitate ceterisque praemiisdonarunt; et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant judicare,cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritatefamae cum esset jam absentibus notus, Romam venit Mario consule etCatulo. % His Distinguished Patrons at Rome Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibereposset. Statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eumdomum suam receperunt. Sic etiam hoc non solum ingeni ac litterarum,verum etiam naturae atque virtutis, ut domus, quae hujus adulescentiaeprima fuit, eadem esset familiarissima senectuti. \isec Erat temporibusillis jucundus Metello illi Numidico et ejus Pio filio; audiebatur a M.Aemilio; vivebat cum Q. Catulo et patre et filio; a L. Crasso colebatur;Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorumdomum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore,quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audirestudebant, verum etiam si qui forte simulabant.% He Becomes a Citizen of Heraclia \chap Interim satis longo intervallo, cum esset cum M. Lucullo inSiciliam profectus, et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet,venit Heracliam: quae cum esset civitas aequissimo jure ac foedere,ascribi se in eam civitatem voluit; idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibusimpetravit. % He is Enrolled as a Roman Citizen \isec Data est civitas Silvani lege et Carbonis: ``Si qui foederatiscivitatibus ascripti fuissent; si tum, cum lex ferebatur, in Italiadomicilium habuissent; et si sexaginta diebus apud praetorem essentprofessi.'' Cum hic domicilium Romae multos jam annos haberet, professusest apud praetorem Q. Metellum familiarissimum suum. \isec Si nihil aliudnisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius: causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati, potest? Heracliaene esse tumascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M.Lucullus, qui se non opinari sed scire non audisse sed vidisse, noninterfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimihomines: hujus judici causa cum mandatis et cum publico testimonio[venerunt]; qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. His tu tabulasdesideras Heracliensium publicas: quas Italico bello incenso tabulariointerisse scimus omnis. Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere quae habere non possumus; et de hominum memoria tacere,litterarum memoriam flagitare; et, cum habeas amplissimi virireligionem, integerrimi municipi jus jurandum fidemque, ea quaedepravari nullo modo possunt repudiare, tabulas, quas idem dicis solerecorrumpi, desiderare. \isec An domicilium Romae non habuit is, qui tot annis ante civitatemdatam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? At nonest professus. Immo vero eis tabulis professus, quae solae ex illaprofessione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularumauctoritatem. \chap Nam --- cum Appi tabulae neglegentius adservataedicerentur; Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset --- Metellus, homosanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L.Lentulum praetorem et ad judices venerit, et unius nominis litura secommotum esse dixerit. In his igitur tabulis nullam lituram in nomineA. Licini videtis.% Evidence of the Census not Necessary \isec Quae cum ita sunt, quid est quod de ejus civitate dubitetis,praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit ascriptus? Etenim cummediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo autLocrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scenicis artificibuslargiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse! Quid? cum ceteri non modo post civitatem datam, sed etiam post legem Papiamaliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt, hic, qui neutitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensemesse voluit, reicietur? \isec Census nostros requiris scilicet. Est enimobscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Luculloapud exercitum fuisse; superioribus, cum eodem quaestore fuisse in Asia;primis Julio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed --- quoniam census non jus civitatis confirmat, ac tantum modo indicat eum qui sitcensus [ita] se jam tum gessisse pro cive --- eis temporibus quibus tucriminaris ne ipsius quidem judicio in civium Romanorum jure esseversatum, et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiithereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est aL. Lucullo pro consule. \chap Quaere argumenta, si qua potes: numquamenim his neque suo neque amicorum judicio revincetur.% Study of Letters an Indispensable Relaxation \isec Quaeres a nobis, Grati, cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur,et aures convicio defessae conquiescant. An tu existimas aut suppeterenobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animosnostros doctrina excolamus; aut ferre animos tantam posse contentionem,nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor me his studiis essededitum: ceteros pudeat, si qui se ita litteris abdiderunt ut nihilpossint ex eis neque ad communem adferre fructum, neque in aspectumlucemque proferre: me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, judices,ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit, aut voluptas avocarit, aut denique somnus retardit? \isec Qua re quistandem me reprehendat, aut quis mihi jure suscenseat, si, quantumceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorumcelebrandos, quantum ad alias voluptates et ad ipsam requiem animi etcorporis conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivisconviviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi egomet adhaec studia recolenda sumpsero? Atque hoc ideo mihi concedendum estmagis, quod ex his studiis haec quoque crescit oratio et facultas; quae,quantacumque in me est, numquam amicorum periculis defuit. Quae si cuilevior videtur, illa quidem certe, quae summa sunt, ex quo fonte hauriamsentio.% Literature a Source of Moral Strength \isec Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi abadulescentia suasissem, nihil esse in vita magno opere expetendum nisilaudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili parvi esse ducenda, numquamme pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hosprofligatorum hominum cotidianos impetus objecissem. Sed pleni omnessunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quaejacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quammultas nobis imagines --- non solum ad intuendum, verum etiam adimitandum --- fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci etLatini reliquerunt? Quas ego mihi semper in administranda re publicaproponens animum et mentem meam ipsa cognitatione hominum excellentiumconformabam.% All Famous Men have been Devoted to Letters \chap \isec Quaeret quispiam: ``Quid? Illi ipsi summi viri, quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam tu efferslaudibus, eruditi fuerunt?'' Difficile est hoc de omnibus confirmare,sed tamen est certe quod respondeam. Ego multos homines excellentianimo ac virtute fuisse, et sine doctrina naturae ipsius habitu propedivino per se ipsos et moderatos et gravis exstitisse, fateor: etiamillud adjungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrinaquam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, cum adnaturam eximiam atque inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solereexsistere. \isec Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri viderunt,divinum hominem Africanum; ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimoshomines et continentissimos; ex hoc fortissimum virum et illistemporibus doctissimum, M. Catonem illum senem: qui profecto si nihil adpercipiendam [colendam] virtutem litteris adjuvarentur, numquam se adearum studium contulissent. Quod si non his tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen (utopinor) hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimamjudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium nequelocorum: haec studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundasres ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi,non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.% Great Artists are of Themselves Worthy of Admiration \isec Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro gustarepossemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus. \chap Quis nostrum tam animo agresti ac duro fuit, ut Rosci morte nupernon commoveretur? qui cum esset senex mortuus, tamen propterexcellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus:nos animorum incredibilis motus celeritatemque ingeniorum neglegemus? \isec Quotiens ego hunc Archiam vidi, judices, --- utar enim vestrabenignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenterattenditis, --- quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam,magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum agerentur dicere ex tempore! Quotiens revocatum eandem rem dicere, commutatisverbis atque sententiis! Quae vero adcurate cogitateque scripsisset, easic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem perveniret. Hunc egonon diligam? non admirer? non omni ratione defendendum putem!% The Poet Especially Sacred Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare: poetam naturaipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spirituinflari. Qua re suo jure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quodquasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. \isec Sit igitur, judices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hocpoetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudinesvoci repondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos, instituti rebus optimis, non poetarum voce moveamur? HomerumColophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminiirepetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum ejusin oppido dedicaverunt: permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. \chap Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est,repudiabimus? praesertim cum omne olim studium atque omne ingeniumcontulerit Archias ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Namet Cimbricas res adulescens attigit, et ipsi illi C. Mario, qui duriorad haec studia videbatur, jucundus fuit.% The Poet is the Herald of Fame \isec Neque enim quisquam est tam aversus a Musis, qui non mandariversibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eoquaereretur, quod acroama aut cujus vocem libentissime audiret: ``Ejus, aquo sua virtus optime praedicaretur.'' Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cujus ingenio putabat ea quae gesserat posse celebrari. \isec Mithridaticum vero bellum, magnum atque difficile et in multavarietate terra marique versatum, totum ab hoc expressum est: qui librinon modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiampopuli Romani nomen inlustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum, et regiis quondam opibus et ipsa natura et regionevallatum: populi Romani exercitus, eodem duce, non maxima manuinnumerabilis Armeniorum copias fudit: populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum ejusdem consilio ex omni impetu regio atquetotius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam: nostra semperferetur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibusdepressa hostium classis, et incredibilis apud Tenedum pugna illanavalis: nostra sunt tropaea, nostra monimenta, nostri triumphi. Quaequorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama celebratur. \isecCarus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcroScipionum putatur is esse constitutus ex marmore. At eis laudibus certenon solum ipse qui laudatur, sed etiam populi Romani nomen ornatur. Incaelum hujus proavus Cato tollitur: magnus honos populi Romani rebusadjungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii, non sine communi omnium nostrum laude decorantur. \chap Ergo illum, qui haec fecerat, Rudinum hominem, majores nostri in civitatem receperunt: nos hunc Heracliensem, multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra civitate eiciemus?% Alexander at the Tomb of Achilles Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibuspercipi quam ex Latinis, vehementer errat: propterea quod Graecaleguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane,continentur. Qua re si res eae quas gessimus orbis terrae regionibusdefiniuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint,eodem gloriam famamque penetrare: quod cum ipsis populis de quorum rebusscribitur, haec ampla sunt, tum eis certe, qui de vita gloriae causadimicant, hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. \isecQuam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset:``O fortunate'' inquit ``adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconeminveneris!'' Et vere. Nam nisi Illias illa exstitisset, idem tumulus,qui corpus ejus contexerat, nomen etiam obruisset. Quid? noster hicMagnus, qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne TheophanemMytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitatedonavit; et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedinequadam gloriae commoti, quasi participes ejusdem laudis, magno illudclamore approbaverunt?% Many would have been Eager to Give Archias the Citizenship \isec Itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, utab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos donaret et Gallos, credo hunc petentem repudiasset: quem nos incontione vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subjecisset,quod epigramma in eum fecisset, tantummodo alternis versibuslongiusculis, statim ex eis rebus quas tunc vendebat jubere ei praemiumtribui, sed ea condicione, ne quid postea scriberet. Qui sedulitatemmali poetae duxerit aliquo tamen praemio dignam, hujus ingenium etvirtutem in scribendo et copiam non expetisset? \isec Quid? a Q. MetelloPio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebusscribi cuperet, ut etiam Cordubae natis poetis, pingue quiddamsonantibus atque peregrinum, tamen auris suas dederet.% All Men Thirst for Glory \chap Neque enim est hoc dissimulandum (quod obscurari non potest)sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimusquisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi, etiam in eislibellis quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt: ineo ipso, in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari dese ac nominari volunt. \isec Decimus quidem Brutus, summus vir etimperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorumaditus exornavit suorum. Jam vero ille, qui cum Aetolis Ennio comitebellavit, Fulvius, non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Quare in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarumdelubra coluerunt, in ea non debent togati judices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere. \isec Atque ut id libentius faciatis, jam me vobis, judices,indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse verumtamen honesto vobis, confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute hujusce imperi et pro vita civium propeuniversa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit:quibus auditis, quod mihi magna res et jucunda visa est, hunc adperficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem laborumpericulorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae: qua quidemdetracta, judices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo [et tam brevi] tantis nos in laboribus exerceamus? \isec Certe si nihilanimus praesentiret in posterum, et si quibus regionibus vitae spatiumcircumscriptum est, eisdem omnis cogitationes terminaret suas; nectantis se laboribus frangeret, neque tot curis vigiliisque angeretur,nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimoquoque virtus quae noctis ac dies animum gloriae stimulis concitat,atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationemnominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. % Literature the Most Enduring of Monuments \chap \isec An vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in republica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, cumusque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritumduxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas etimagines, non animorum simulacra sed corporum, studiose multi summihomines reliquerunt; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarumeffigiem nonne multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia quae gerebam, jam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec verosive a meo sensu post mortem afutura est sive --- ut sapientissimihomines putaverunt --- ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidemcerte cogitatione quadam speque delector.% Archias the Poet should be Protected in his Rights \isec Qua re conservate, judices, hominem pudore eo, quem amicorumvidetis comprobari cum dignitate tum etiam vetustate; ingenio autemtanto, quantum id convenit existimari, quod summorum hominum ingeniisexpetitum esse videatis; causa vero ejus modi, quae beneficio legis,auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae cum ita sint, petimus a vobis, judices, si qua non modo humana,verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum quivos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semperornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticispericulis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, estqueex eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti, sicin vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quamacerbitate violatus esse videatur. \isec Quae de causa pro meaconsuetudine breviter simpliciterque dixi, judices, ea confido probataesse omnibus. Quae autem remota a mea judicialique consuetudine, et dehominis ingenio et communiter de ipsius studio locutus sum, ea, judices,a vobis spero esse in bonam partem accepta; ab eo qui judicium exercet,certo scio.