SEXTI PROPERTI I, I CYNTIA prima suis miserum me cepit ocellis, contactum nullis ante cupidinibus. tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput impositis pressit Amor pedibus, donec me docuit castas odisse puellas improbus, et nullo uiuere consilio. et mihi iam toto furor hic non deficit anno, cum tamen aduersos cogor habere deos. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saeuitiam durae contudit Iasidos. nam modo Partheniis amens errabat in antris, ibat et hirsutas ille uidere feras; illo etiam Hylaei percussus uulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit. ergo uelocem potuit domuisse puellam: tantum in amore preces et bene facta ualent. in me tardus Amor non ullas cogitat artis, nec meminit notas, ut prius, ire uias. at uos, deductae quibus est fallacia lunae et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominae mentem conuertite nostrae et facite illa meo palleat ore magis! tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis posse Cytaeines ducere carminibus. et uos, qui sero lapsum reuocatis, amici, quaerite non sani pectoris auxilia. fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis, sit modo libertas quae uelit ira loqui. ferte per extremas gentis et ferte per undas, qua non ulla meum femina norit iter: uos remanete, quibus facili deus annuit aure, sitis et in tuto semper amore pares. in me nostra Venus noctes exercet amaras, et nullo uacuus tempore defit Amor. hoc, moneo, uitate malum: sua quemque moretur cura, neque assueto mutet amore locum. quod si quis monitis tardas aduerterit auris, heu referet quanto uerba dolore mea! II QVID iuuat ornato procedere, uita, capillo et tenuis Coa ueste mouere sinus, aut quid Orontea crinis perfundere murra, teque peregrinis uendere muneribus, naturaeque decus mercato perdere cultu, nec sinere in propriis membra nitere bonis? crede mihi, non ulla tuae est medicina figurae: nudus Amor formae non amat artificem. aspice quos summittat humus formosa colores ut ueniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosius arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha uias. litora natiuis persuadent picta lapillis, et uolucres nulla dulcius arte canunt. non sic Leucippis succendit Castora Phoebe, Pollucem cultu non Hilaira soror; non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, Eueni patriis filia litoribus; nec Phrygium falso traxit candore maritum auecta externis Hippodamia rotis: sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, qualis Apelleis est color in tabulis. non illis studium uulgo conquirere amantis: illis ampla satis forma pudicitia. non ego nunc uereor ne sim tibi uilior istis: uni si qua placet, culta puella sat est; cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet Aoniamque libens Calliopea lyram, unica nec desit iucundis gratia uerbis, omnia quaeque Venus, quaeque Minerua probat. his tu semper eris nostrae gratissima uitae, taedia dum miserae sint tibi luxuriae. I, III QVALIS Thesea iacuit cedente carina languida desertis Cnosia litoribus; qualis et accubuit primo Cepheia somno libera iam duris cotibus Andromede; nec minus asiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano: talis uisa mihi mollem spirare quietem Cynthia non certis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem uestigia Baccho, et quaterent sera nocte facem pueri. hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, molliter impresso conor adire toro; et quamuis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leuiter positam temptare lacerto osculaque admota sumere et arma manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saeuitiae; sed sic intentis haerebam fixus ocellis, Argus ut ignotis cornibus Inachidos. et modo soluebam nostra de fronte corollas ponebamque tuis, Cynthia, temporibus; et modo gaudebam lapsos formare capillos; nunc furtiua cauis poma dabam manibus; omniaque ingrato largibar munera somno, munera de prono saepe uoluta sinu; et quotiens raro duxti suspiria motu, obstupui uano credulus auspicio, ne qua tibi insolitos portarent uisa timores, neue quis inuitam cogeret esse suam: donec diuersas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos leuibus radiis patefecit ocellos. sic ait in molli fixa toro cubitum: 'tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus? namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis languidus exactis, ei mihi, sideribus? o utinam talis perducas, improbe, noctes, me miseram qualis semper habere iubes! nam modo purpureo fallebam stamine somnum, rursus et Orpneae carmine, fessa, lyrae; interdum leuiter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras: dum me iucundis lapsam sopor impulit alis. illa fuit lacrimis ultima cura meis.' VI NON ego nunc Hadriae uereor mare noscere tecum Tulle, neque Aegaeo ducere uela salo cum quo Rhipaeos possim conscendere montis ulteriusque domos uadere Memnonias; sed me complexae remorantur uerba puellae, mutatoque graues saepe colore preces. illa mihi totis argutat noctibus ignis, et queritur nullos esse relicta deos; illa meam mihi iam se denegat, illa minatur, quae solet ingrato tristis amica uiro. his ego non horam possum durare querelis: a pereat, si quis lentus amare potest! an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas atque Asiae ueteres cernere diuitias ut mihi deducta faciat conuicia puppi Cynthia et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita uento, et nihil infido durius esse uiro? tu patrui meritas conare anteire securis, et uetera oblitis iura refer sociis. nam tua non aetas umquam cessauit amori, semper at armatae cura fuit patriae; et tibi non umquam nostros puer iste labores afferat et lacrimis omnia nota meis! me sine, quem semper uoluit fortuna iacere, hanc animam extremae reddere nequitiae. multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis: hanc me militiam fata subire uolunt. at tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua Lydia Pactoli tingit arata liquor; seu pedibus terras seu pontum carpere remis ibis, et accepti pars etis imperii: tum tibi si qua mei ueniet non immemor hora, uiuere me duro sidere certus eris. II, I QVAERITIS, unde mihi totiens scribantur amores, unde meus ueniat mollis in ora liber. non haec Calliope, non haec mihi cantat Apollo. ingenium nobis ipsa puella facit. siue illam Cois fulgentem incedere cogis, hac totum e Coa ueste uolumen erit; seu uidi ad frontem sparsos errare capillos, gaudet laudatis ire superba comis; siue Iyrae carmen digitis percussit eburnis, miramur, facilis ut premat arte manus; seu cum poscentis somnum declinat ocellos, inuenio causas mille poeta nouas; seu nuda erepto mecum luctatur amictu, tum uero longas condimus Iliadas; seu quidquid fecit sieue est quodcumque locuta, maxima de nihilo nascitur historia. quod mihi si tantum, Maecenas, fata dedissent, ut possem heroas ducere in arma manus, non ego Titanas canerem, non Ossan Olympo impositam, ut caeli Pelion esset iter, nec ueteres Thebas, nec Pergama nomen Homeri, Xerxis et imperio bina coisse uada, regnaue prima Remi aut animos Carthaginis altae, Cimbrorumque minas et bene facta Mari: bellaque resque tui memorarem Caesaris, et tu Caesare sub magno cura secunda fores nam quotiens Mutinam aut ciuilia busta Philippos aut canerem Siculae classica bella fugae, euersosque focos antiquae gentis Etruscae, et Ptolemaeei litora capta Phari, aut canerem Aegyptum et Nilum, cum attractus in urbem septem captiuis debilis ibat aquis, aut regum auratis circumdata colla catenis, Actiaque in Sacra currere rostra Via; te mea Musa illis semper contexeret armis, et sumpta et posita pace fidele caput: Theseus infernis, superis testatur Achilles, hic Ixioniden, ille Menotiaden. *** sed neque Phlegraeos Iouis Enceladique tumultus intonet angusto pectore Callimachus, nec mea conueniunt duro praecordia uersu Caesaris in Phrygios condere nomen auos. nauita de uentis, de tauris narrat arator, enumerat miles uulnera, pastor ouis; nos contra angusto uersantes proelia lecto: qua pote quisque, in ea conterat arte diem. Iaus in amore mori: laus altera, si datur uno posse frui: fruar o solus amore meo! si memini, solet illa leuis culpare puellas, et totam ex Helena non probat Iliada. seu mihi sunt tangenda nouercae pocula Phaedrae, pocula priuigno non nocitura suo, seu mihi Circaeo pereundum est gramine, siue Colchis Iolciacis urat aena focis, una meos quoniam praedata est femina sensus, ex hac ducentur funera nostra domo. omnis humanos sanat medicina dolores: solus amor morbi non amat artificem. tarda Philoctetae sanauit crura Machaion, Phoenicis Chiron lumina Phillyrides, et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis restituit patriis Androgeona focis, Mysus et Haemonia iuuenis qua cuspide uulnus senserat, hac ipsa cuspide sensit opem. hoc si quis uitium poterit mihi demere, solus Tantaleae poterit tradere poma manu; dolia uirgineis idem ille repleuerit urnis, ne tenera assidua colla grauentur aqua; idem Caucasia soluet de rupe Promethei bracchia et a medio pectore pellet auem. quandocumque igitur uitam mea fata reposcent, et breue in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes inuidiosa iuuentae, et uitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet uia proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace uerba fauillae: 'Huic misero fatum dura puella fuit.' II, XII QVICUMQVE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem, nonne putas miras hunc habuisse manus? is primum uidit sine sensu uiuere amantis, et leuibus curis magna perire bona. idem non frustra uentosas addidit alas, fecit et humano corde uolare deum: scilicet alterna quoniam iactamur in unda, nostraque non ullis permanet aura locis. et merito hamatis manus est armata sagitis, et pharetra ex umero Cnosia utroque iacet: ante ferit quoniam tuti quam cernimus hostem, nec quisquam ex illo uulnere sanus abit. in me tela manent, manet et puerilis imago: sed certe pennas perdidit ille suas; euolat heu nostro quoniam de pectore nusquam, assiduusque meo sanguine bella gerit. quid tibi iucundum est siccis habitare medullis? si pudor est, alio traice tela tua! intactos isto satius temptare ueneno: non ego, sed tenuis uapular umbra mea. quam si perdideris, quis erit qui talia cantet, (haec mea Musa leuis gloria magna tua est), qui caput et digitos et lumina nigra puellae et canat ut soleant molliter ire pedes? II, XV O me felicem! O nox mihi candida! et o tu lectule delicis facte beate meis! quam multa apposita narramus uerba lucerna, quantaque sublato lumine rixa fuit! nam modo nudatis mecum est luctata papillis, interdum tunica duxit operta moram. illa meos somno lapsos patefecit ocellos ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?' quam uario amplexu mutamus bracchia; quantum oscula sunt labris nostra morata tuis! non iuuat in caeco Venerem corrumpere motu: si nescis, oculi sunt in amore duces. ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena, cum Menelaeo surgeret e thalamo: nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem dicitur et nudae concubuisse deae. quod si pertendens animo uestita cubaris, scissa uste meas experiere manus: quin etiam, si me ulterius prouexerit ira, ostendes matri bracchia laesa tuae. necdum inclinatae prohibent te ludere mammae: uiderit haec, si quam iam peperisse pudet. dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: nox tibi longa uenit, nec reditura dies. atque utinam haerentis sic nos uincire catena uelles, ut numquam solueret ulla dies! exemplo iunctae tibi sint in amore columbae, masculus et totum femina coniugium. errat, qui finem uesani quaerit amoris: uerus amor nullum nouit habere modum. terra prius falso partu deludet arantis et citius nigros Sol agitabit equos, fluminaque ad caput incipient reuocare liquores, aridus et sicco gurgite piscis erit, quam possim nostros alio transferre dolores: huius ero uiuus, mortuus huius ero. quod mihi si secum talis conceder noctes illa uelit, uitae longus et annus erit. si dabit haec multas, fiam immortalis in illis: nocte una quiuis uel deus esse potest. qualem si cuncti cuperent decurrere uitam et pressi multo membra iacere mero, non ferum crudele neque esset bellica nauis, nec nostra Actiacum uerteret ossa mare, nec totiens propriis circum oppugata triumphis lassa foret crinis coluere Roma suos. haec certe merito poterunt laudare minores: laeserunt nullos pocula nostra reos. tu modo, dum lucet, fructum ne desere uitae! omnia si dederis oscula, pauca dabis. ac ueluti folia arentis liquere corollas quae passim calathis strata natare uides, sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes, forsitan includet crastina fata dies. XX QVID fles abducta grauius Briseide? quid fles anxia captiua tristius Andromacha? quidue mea de fraude deos, insana, fatigas? quid quereris nostram sic cecidisse fidem? non tam nocturna uolucris funesta querela Attica Cecropiis obstrepit in foliis nec tantum Niobe, bis sex ad busta superba, sollicito lacrimans defluit a Sipylo. mi licet aeratis astringant bracchia nodis sint tua uel Danaes condita membra domo, in te ego et aeratas rumpam, mea uita, catenas, ferratam Danaes transiliamque domum. de te quodcumque, ad surdas mihi dicitur auris: tu modo ne dubita de grautate mea. ossa tibi iuro per matris et ossa parentis (si fallo, cinis heu sit mihi uterque grauis!) me tibi ad extremas mansurum, uita, tenebras: ambos una fides auferet, una dies. quod si nec nomen nec me tua forma teneret, posset seruitium mite tener tuum. septima iam plenae deducitur orbita lunae, cum de me et de te compita nulla tacent: interea nobis non numquam ianua mollis, non numquam lecti copia facta tui. nec mihi muneribus nox ulla est empta beatis: quidquid eram, hoc animi gratia magna tui. cum te tam multi peterent, tu me una petisti: possum ego naturae non meminisse tuae? tum me uel tragicae uexetis Erinyes, et me inferno damnes, Aeace, iudicio, atque inter Tityi uolucris mea poena uagetur, tumque ego Sisyphio saxa labore geram! nec tu supplicibus me sis uenerata tabellis: ultima talis erit quae mea prima fides. hoc mihi perpetuo ius est, quod solus amator nec cito desisto nec temere incipio. XXXIV A CVR quisquam faciem dominae iam credat Amori? sic erepta mihi paene puella mea est. expertus dico, nemo est in amore fidelis: formosam raro non sibi quisque petit. polluit ille deus cognatos, soluit amicos, et bene concordis tristia ad arma uocat. hospes in hospitium Menelao uenit adulter: Colchis et ignotum nonne secuta uirum est? Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam tangere? nonne tuae tum cecidere manus? quid si non constants illa et tam certa fuisset? posses in tanto uiuere flagitio? tu mihi uel ferro pectus uel perde ueneno: a domina tantum te modo tolle mea. te socium uitae, te corporis esse licebit, te dominum admitto rebus, amice, meis: lecto te solum, lecto te deprecor uno: riualem possum non ego ferre Iouem. ipse meas solus, quod nil est, aemulor umbras, stultus, quod stulto saepe timore tremo. una tamen causa est, qua crimina tanta remitto, errabant multo quod tua uerba mero. sed numquam uitae fallet me ruga seuerae: omnes iam norunt quam sit amare bonum. XXXIV B LYNCEVS ipse meus seros insanit amores! solum te nostros laetor adire deos. quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris proderit aut rerum dicere posse uias? aut quid Erecthei tibi prosunt carmina lecta? nil iuuat in magno uester amore senex. tu satius memorem Musis imitere Philitan et non inflati somnia Callimachi. nam rursus licet Aetoli referas Acheloi, fluxerit ut magno fractus amore liquor, atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo errat et ipsa suas decipit unda uias, qualis et Adrasti fuerit uocalis Arion, tristis ad Archemori funera uictor equus: non Amphiareae prosint tibi fata quadrigae aut Capanei magno grata ruina Ioui. desine et Aeschyleo componere uerba coturno, desine, et ad mollis membra resolue choros. incipe iam angusto uersus includere torno, inque tuos ignis, dure poeta, ueni. tu non Antimacho, non tutior ibis Homero: despicit et magnos recta puella deos. sed non ante graui taurus succumbit aratro, cornua quam ualidis haeserit in laqueis, nec tu tam duros per te patieris amores: trux tamen a nobis ante domandus eris. harum nulla solet rationem quaerere mundi, nec cur fraternis Luna laboret equis, nec si post Stygias aliquid restabit erumpnas, nec si consulto fulmina missa tonent. aspice me, cui parua domi fortuna relicta est nullus et antiquo Marte triumphus aui, ut regnem mixtas inter conuiua puellas hoc ego, quo tibi nunc eleuor, ingenio! me iuuet hesternis positum languere corollis, quem tetigit iactu certus ad ossa deus; Actia Vergilium custodis litora Proebi, Caesaris et fortis dicere posse ratis, qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma iactaque Lauinis moenia litoribus. cedite Romani scriptores, cedite Grai! nescio quid maius nascitur Iliade. tu canis umbrosi subter pineta Galaesi Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus, ultque decem possint corrumpere mala puellas missus et impressis haedus ab uberibus. felix, qui uilis pomis mercaris amores! huic licet ingratae Tityrus ipse canat. felix intactum Corydon qui temptat Alexin agricolae domini carpere delicias! quamuis ille sua lassus requiescat auena, laudatur facilis inter Hamadryadas. tu canis Ascraei ueteris praecepta poetae, quo seges in campo, quo uieret uua iugo. tale facis carmen docta testudine quale Cynthius impositis temperat articulis. non tamen haec ulli uenient ingrata legenti, siue in amore rudis siue peritus erit. nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus anseris indocto carmine cessit olor. haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro, Varro Leucadiae maxima flamma suae; haec quoque lasciui cantarunt scripta Cataulli, Lesbia quis ipsa notior est Helena; haec etiam docti confessa est pagina Calui, cum caneret miserae funera Quintiliae. et modo formosa quam multa Lycoride Gallus mortuus inferna uulnera lauit aqua! Cynthia quin etiam uersu laudata Properti— hos inter si me ponere Fama uolet.